- ARGONAUTAE
- ARGONAUTAEHeroes, qui cum Iasone in Argo navi, A. M. 2791. Colchos profecti sunt ad diripiendum velltus aureum; Sunt qui dicant fuisse duos, et quinquaginta numerô, alii addunt quatuor: Inter quos praecipui Hercules, Hylas, Theseus, Pirithous, Orpheus, Peleus, Telamon, etc. Numerantur autem ab Apollono, Orpheo, et Val. Flac. l. 1. Elogia illorum sparsa plurima, apud Poetas Graecos et Latinos passim occurrunt. Pinadro Pyth. Od. 4. dicuntur ναυτῶν ἄωτος, flos nautarum, sicut et Theocrito Idyll. 13. θείος ἄωτος Η῾ρώων. Et Virg. Virg. Ecl. 4. v. 34.-------- Erit altera quae vehat ArgôDelectos Heroas. --------Eidem Theocrito, ἀριςτῆες Principes, sive optimates, ut et Apollodoro. l. 1. Bibl. ἀριςτεῖς. Ovid. Pont. l. 1. Ep. 4. v. 33.------ Primos telluris AchivaeVocat. A Catullo Epigr. 65. v. 4. Lecti dicuntur; Apollonius Argon. l. 4. Λεκτοὺς ἡρώων. Statius l. 1. Achilleid. v. 156. Argoos Reges dixit. Pari laude cos insignivit Val. Elaccus l. 1. v. 203.------ Pressam sub Regibus alnum.Iterum l. 1. v. 342.------ Video nostro tot in aequore Reges.Et rurus v. 101. Turba Ducum. Altius Catullus, Epigr. 65. v. 43.Heroes salvete, Deûm genus.Apollonius, l. 1.Α᾿νδρῶν ἡρώων θε̑ιος ςτόλος.Et l. 3. Α᾿θανάτων υἱῆες. Senec. in Mcdea, Act. 2. v. 226.Decus illud ingens Graeciae, florem inclitum,Praesidia Argivae gentis, et prolem Deûm.Et Manilius l. 1. aperte Deos vocat,Servando Deafacta Deos.Denique Val. Flaccus de iisdem, l. 1. v. 27.Divûm progenies ---- ----Ac iterum----- Reges Diis genitos. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.